- TEGERAE arma
- TEGERAE armaantiquum Romanorum institutum. Cum enim argentô et aurô ea polire in more habuerint: Sueron. in Caesare c. 67. Milites — habebat tam cultos, ut argentô et aurô politis armis ornaret: simul et ad speciem, et quo tenaciores eorum in praelio essent. Unde Iuvenalis, Sat. 11. v. 108.Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.Ideo semper tecta arma gerebant, nisi proelii tempore: tum splendida vestis indui solita, armaque ad splendorem dari, detractis tegumentis, quae fere erant e corio vel pelle. Iosephus θήκας appellat, Attici σάγματα, Plutarchus ςκύτινα τῶ ὅπλων ςκεπάσματα, Lucullo. Sed et nudabant arma in exercitus lustrarione, nec non in omni transvectione ompae, uti docet Iosephus Α᾿λώς. l. 5. c. 25. et Sueton. Iulio, ubi de funere eius. Vide a dhunc Casaubon. in Vita eiusdem d. l. Uti vero extra proelium tegebant arma, sic in praelio tegebant Ducem: Statius, Theb. l. 8. v. 691. ubi de Eteocle,—— Retroque datum Thebana tegebant Arma Ducem ——i. e. corporum clypeorumque obiectu eum tuebantur ac defendebant. Quod militum erga Ducem periclitantem officium, etiam Curtius ingerit l. 8. c. 1. de Clyto illo infelice, Hic erat, qui apud Granium amnem nudô capite dimicantem Regem clypeô texerat. Mox, se corpus eius protexisse clypeô suô. Denuo, oratione Hermolai, Lyncestes, Alexander et Clytus — stant in acie, te clypeis suis protegunt, et pro gloria tua vulnera excipiunt etc. Vide C. Barthium ad Statii locum, uti de sandalia, it. venabula tegendi more suô locô, plura vero hanc in rem supra, ubi de Pecoris usu, voce Coryios, it Tecta, ac infra Theca, it. Zaba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.